DOMESTICUS

DOMESTICUS
DOMESTICUS
alias Seneschallus, Dapifer, Maior Domus. Vox Latina, sed novatâ significatione Graecis etiam inferioribus usitatior: Δομεςτίκους enim ministros et officiales dixêre, quos Romani Comites: verum hoc praesertim, cum nomen dignitatis factum esset Comes, potius quam Ministerii. In Iure igitur Civ. Domestici proprie appellantur omnes adiutores, sive administri legitime instituti ab iustis functionum principibus, cum in Palatio, tum in Foro, et Ecclesia. In Palatio erant seqq. Magnus Domesticus, qui et Megadomesticus, et per eminentiam Domesticus: Hic circa mensam Imp. ministrabat, vide supra in Dapifer, et exercitum educebat, militiamque curabat: Ita in Imperii administratione terrestri praefuit militiae, castris et stativis, quae ipsi fossatum appellabant, sicut magnus Dux mari praeerat, Codin. seu Curopalat. de Off. Constantinop. p. 50. Luitprand. Hist. l. 6. c. 5. Ioh. Meurs. etc. In Occ. Magnus Seneschallus, et Maior Domus dictus. Dein Demesticus Mensae, et Domesticus rei Domesticae, qui Senescalli etiam et Dapiferi munere circa mensam Imp. fungebantur: Ille Magno Domestico propior; hic remotior. Utriusque munus continebatur clim in officio et appellatione Comitis Castrensis. Item Domesticus Scholarum, qui praefuit Scholis Palatinis, i. e. Ordinibus militaribus, ad capessenda Imp. iussa vacantibus, quarum 8. in Or. 6. in Occ. erant: prius merentes sub alterutro Magistro officiorum. Eam administrationem postea Megadomesticus habuit. Porro Domesticus Legionum, idem cum priore. Domesticus murorum, qui curavit, ut oppida, castra, munitiones instaurarentur. Domesticus tandem regionum, sc. Or. vel Occ. qui curabat negotia, ad publicum pertinentia. In foro Domestici erant Iudicum Administri seu Assessores: Item qui cum ipsis Iudicibus habitabant, qui vulgo Graphiarii, Cancellarii vocantur, Drosaeus in method. Iur. In Ecclesia denique erant, Domesticus Chori, qui locum secundum tenebat in septimo quinario Officialium Eccl. Constantinopolitanae. Huius munus non explicavit Curopalates, etc. Domesticus ianuarum, noni seu ultimi quinarii primus; Hic custos et Ostiarii administer ac adiutor fuit, Aedituus. Extra Imperium reperiuntur quoque Domestici, quinto saeculo, et seqq. qui videntur fuisse a Concilio Principis. Domesticus villae et Domesticus regionis, omnia sub Rege curabant, hic in regione, ille in villa fiscali, sub Comite. Tum enim ipsi Reges villas et praedia sua colebant, suorum ipsorum colonis, mancipiis, animalibus, saepe quoque et utensilibus. Unus autem Domesticus super pluribus villis fuit constitutus, ut Seneschalli potius, quam Ballivi locum tenuisse videatur. Vide Henr. Spelm. Glossar. Arch. Car. du Fresne quoque memorat Domesticum Icanatorum, seu cohortium militarium, quae dignitas instituta est a Nicephoro Generali Imp. in gratiam Nicetae eius ex filia Michaeli Rhangabi nuptâ nepotis, postmodum Patriarchae CP. ex Niceta Paphlag. in Vita Ignatii Patr. Domesticum Numerorum, seu Scholarum, qui cohortibus praeerat, ex Eodem ibid. Domesticum,
Optimatum qui copiis militatibus Thematis, quod Ο᾿πτιμάτων vocabant, erat praefectus, de quibus vide infra: Domesticum Stratorum, ex Anastas. Hist. Eccl. p. 127. Domesticum Thematum tum Orientalium, tum Occidentalium, ex Codino c. 5. n. 92. Et de dignitate huius nominis Ecclesiastica monet binos fuisse, unum in dextro Choro, alterum in sinistro, ἐπιςτάτας τῶ μελῳδῶν seu ἀρχῳδῶν, qui in Ecclesia post Protopsaltem cantui praefuerint, ex Constantino de Admir. Imp. c. 50. Scylitze, Ioh. Cantacuz. Hist. l. 1. c. 41. Aliis. Domin. Macer triplicis
generis hos Domesticos faciens, primum Clero patriarchali, secundum Clero, Capellae Imperatoris tertium clero Cappellae Im peratricis, Despinicum, a Despina Imperatricis titulo dictum, praesedisse, scribit in Hierolexico.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Domesticus — (Latin for belonging to the house), is found in the binomial or trinomial names of many species or subspecies of animals commonly found in or around the home. Examples include: Domesticus (Roman Empire), a member of the Domestici, an elite guard… …   Wikipedia

  • Domestĭcus — (lat.), 1) das Haus betreffend, so Domesticum furtum, so v.w. Hausdiebstahl; 2) zur Familie gehörend, Verwandter; 3) am byzantinischen Kaiserhofe Haus , Hofbedienter, dem Comes am occidentalischen Hofe ähnlich, bes. um die Person des Kaisers sich …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Domestĭcus — (lat.), auf das Haus, die Fammilie bezüglich, dazugehörig; heimisch, inländisch. Animalia domestica, Haustiere; Furtum domesticum, Hausdiebstahl; Jura domestica, einheimische Rechte, Landesgewohnheiten …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • domesticus — index household (domestic), internal Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • DOMESTICUS Presbyter — vide infra Presbyter …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Domesticus (Roman Empire) — The insignia of office of the two comites domesticorum of the Eastern Empire, according to the Notitia Dignitatum: the shields of the domestici and the codicils of office A domesticus was a member of the protectores domestici, an elite guard unit …   Wikipedia

  • domesticus — /damestakas/ In old European law, a seneschal, steward, or major domo; a judge s assistant; an assessor (q.v.) …   Black's law dictionary

  • domesticus — /damestakas/ In old European law, a seneschal, steward, or major domo; a judge s assistant; an assessor (q.v.) …   Black's law dictionary

  • domesticus — A steward …   Ballentine's law dictionary

  • Passer domesticus — Haussperling Haussperling (Männchen) Systematik Ordnung: Sperlingsvögel (Passeriformes) Unterordnung …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”